- PEDICULUS
- PEDICULUSPaul. l. 32. ff. de auro arg. est, dequo signa sustinentur, basis, sed tenuis: Et sic plerumque Pediculi Columellae dicuntur, quibus arborum rami baccis onusti sustin entur, quasi parvi pedes Hotomano. Pediculis argenteis adiuncta sigilla aenea, dict. l. apud Ioh. Calvinum Lexic. Iurid. Atque inde Pediculo animali nomen. Unde, uti apud Hebraeos Chen basin significat, ita Chinnim, sunt pediculi, nomen habentes a chonen, quod firmare et stabilire est; quia pediculus animal firmum et stabile est, atque a corpore δυσαφαίρετον, ut tradit Philosophus Histor. l. 5. c. 31. Quam molestum hoc sit insecti genus, Aegyptii inprimis experti sunt, quô nullam aliam molestiorem fuisse plagam, scribunt Mahumetani. Ita enim illi, Mosesivit ad urbem Aegyptiam quae vocatur Ainsams (Fons Solis) quam cum virgâ suâ percussisset, inde sparsi fuêre pediculi per totam Aegyptum, qui aggressi, quidquid ex seminibus, arboribus et herbis upererat, tetum td consumpserunt ad eoque terr am linxerunt: Et inter cuiusque vestem et pellem irvepserunt, ut eum morsu divexarent. Et si quis cibum comederit, is scatuit pediculis, nec ulla iis accidit plaga mole stior plagâ Pediculorum. qui capillos invadebant et carnem et palpebras et supercilia et pellem, ac si variolis laborâssent, somnumque et quietem arcebant. Itaque ad Mosen clamârunt, et opem eis imploraverunt, dicentes, Nospaenitet, roga igitur pronobis Dominum Deum tuum ut hoc malum avertat. Et oravit pro iis Moses, cui bene sit: et Deus pediculos ab ipsis abstulit, post septem dies elapsos, ab uno nempe Sabbatho ad aliud Salbathum, apud Bochartum. Ad cuius omnino plagae Memoriam, quâ Magos ipsos ac Sacerdotes verisimile est gravius fuisse afflictos. cautiones postea varias Sacerdotibus Aegyptiorum adhiberi consuevisse, discimus ex Herodoto l. 2. c. 37. ubi illos rertiô quoque die corpus eradere fuisse solitos scribit, ἵ α μή τε φθεὶρ μή τε τὶ ἄλλο μυσαρὸν ἐγγίνηταί σφ: θεραπεύουσι τοὺς Θεοὺς, Ne Deos colentibus, pediculus, aut quid aliud insit immundum. Et Plutarcho in Iside, ubi lineis vestibus illos usos tradit, quia linum ἥκιςτα φθειροποιὸν, minime pediculos gignat, et c. Vide Sam. Bochart. Hierozoic. l. IV. Part. poster. c. 18. toto. Coeterum pediculi non hominibus solum, sed et bestiis infesti. Et quidem alii equorum, alii boum, alii porcorum, alii ovium et caprarum proprii: et sua cuique lues ac peculiare malum est. Sunt etiam leonum et cervorum pediculi. Sunt aquilarum, accipitrum, olorum, anserum, gallinarum, phasianorum, columbarum, perdicum, coturnicum, de quibus multa Scriptores. Delphines quoque et salmones in piscibus: et in insectis scarabaei, imo et in plantis abrotonum, absinthia, aquilegia, nymphaea et c. hâc labe non carent. Vites etiam, si Ctesiae credimus. Ita, ut vix ulla sit pestis, quae latius divagetur: de quibus omnibus vide Bochartum d. l. et Muffertum Theatrô Insectorum l. 2. c. 23. Interim Banianis, inter Indos, in veneratione, qui quâ ceremoniâ captos pediculos in terram deponant operamque dent omnem ne conterantur, aut conculcentur, exponit P. de Valle Itiner. Part. 2. Nonnullis gentibus quo que in cibum cessêre. At Atyrmachidarum feminas eos praemorsos abiecisse olim, discimus exHerodoto l. 4. In Acridophagis porro etiam alatos reperini, habes apudAuctores praefatos, uti hanc in rem varia quoque apud Gerh. Iohan. Vossium de orig. et progr. Idolol l. 4. passim, inprimis c. 67. ubi de ortu illorum deque iis, qui pediculari morbô perterunt, de quibus et infra aliquid, voce Phthiriasis, it. Pududare. Vide quoque supra Feralis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.